- ORLANDUS Lassus
- ORLANDUS LassusBergis Hannoniae natus, Musicusinter omnes sui temporis excellentissimus, in qua arte eximios producere, velut praerogativa quaedam Belgii est. Raptus aliquoties vocis ob dulcedinem, paulo provectior apud Ferdin. Gonzagam in Sicilia ac Mediolani aliquandiu fuit, inde Neapoli primum, exin Romae, Rei Musicae praefuit. Post iter dein Gallicum Anglicumque cum Iul. Caes. Brancatio susceptum, in Belgiumredux, Antverpiae aiquandiu moratus, literas ab Alberto Bavariae Duce accepit et in aulam invitatus est, quo cum se contulisset, uxorem duxit. Hinc in Franciam munificentiâ Caroli IX. qui post lanienam nocturnis terroribus ac insomniô turbatus ex Musica remedium quaerebat, allectus, dum itineri se accingit, auditô Regis obitu, in Bavariam rediit, et Guilielmo, filio Alberti se addixit. Tandem, post cantilenas complures per 25. annos in lucem editas, obiit Monachii, A. C. 1594. aetat. 73. Melisso, Verderio, Aliis, insignite laudatus. Eius Epitaphium Gallicô idiomate tale fuisse tradit A. Teissier Elog.Etant enfant i'ay chante le desses,Adolescent i'ay fait le contretaille,Homme parfait i'ay resonne la taille.Mais maintenant ie suis mis au bassus,Prie, passant, que l'esprit soit la sus.Vide eum Part. 2. p. 200. et 425. nec non P. Freherum Theatro Viror. erudit. claror.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.